Caput XXIV: Qualiter accipienda sit uel illa insufflatio dei, qua primus homo factus est in animam uiuentem, uel illa, quam dominus fecit dicens discipulis suis: accipite spiritum sanctum.
Vnde et illud parum considerate quibusdam uisum est, in eo quod legitur: inspirauit deus in faciem eius spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuentem, non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae iam inerat, spiritu sancto uiuificatam. mouet enim eos, quod dominus Iesus, posteaquam resurrexit a mortuis, insufflauit dicens discipulis suis: accipite spiritum sanctum. unde tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi et hic secutus euangelista dixerit: et facti sunt in animam uiuentem. quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus, quod animarum quaedam uita sit spiritus dei, sine quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamuis earum praesentia uiuere corpora uideantur. sed non ita factum, quando est conditus homo, satis ipsa libri uerba testantur, quae ita se habent: et formauit deus hominem puluerem de terra. quod quidam planius interpretandum putantes dixerunt: et finxit deus hominem de limo terrae, quoniam superius dictum fuerat: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae; ut ex hoc limus intellegendus uideretur, umore scilicet terraque concretus. ubi enim hoc dictum est, continuo sequitur: et formauit deus hominem puluerem de terra, sicut Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura ipsa conuersa est. siue autem formauit siue finxit quis dicere uoluerit, quod Graece dicitur ἔπλασεν, ad rem nihil interest; magis tamen proprie dicitur finxit. sed ambiguitas uisa est deuitanda eis, qui formauit dicere maluerunt, eo quod in Latina lingua illud magis obtinuit consuetudo, ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante conponunt. hunc igitur formatum hominem de terrae puluere siue limo - erat enim puluis umectus - hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut scriptura locuta est, puluerem de terra animale corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit: et factus est iste homo in animam uiuentem, id est, formatus iste puluis factus est in animam uiuentem. iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo, quoniam homo non est corpus solum uel anima sola, sed qui et anima constat et corpore. hoc quidem uerum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis loquimur. quis enim dicere prohibetur cottidiani quadam lege sermonis: homo ille defunctus est et nunc in requie est uel in poenis, cum de anima sola possit hoc dici, et: illo aut illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore non possit intellegi? an dicturi sunt sic loqui scripturam non solere diuinam? immo uero illa ita nobis in hoc adtestatur, ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et uiuit homo, tamen etiam singula hominis uocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem uocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque sit homo unus. sed intellegendum est, secundum quid dicatur homo ad imaginem dei et homo terra atque iturus in terram. illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem deus insufflando uel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, id est hominis corpori; hoc autem secundum corpus, qualem hominem deus finxit ex puluere, cui data est anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam uiuentem. quapropter in eo, quod dominus fecit, quando insufflauit dicens: accipite spiritum sanctum, nimirum hoc intellegi uoluit, quod spiritus sanctus non tantum sit patris, uerum etiam ipsius unigeniti spiritus. idem ipse est quippe spiritus et patris et filii, cum quo est trinitas pater et filius et spiritus sanctus, non creatura, sed creator. neque enim flatus ille corporeus de carnis ore procedens substantia erat spiritus sancti atque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus, ut dixi, spiritum sanctum patri esse filioque communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum est. semper autem iste spiritus in scripturis sanctis Graeco uocabulo πνεῦμα dicitur, sicut eum et hoc loco Iesus appellauit, quando eum corporalis cui oris flatu significans discipulis dedit; et locis omnibus diuinorum eloquiorum non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit. hic uero, ubi legitur: et finxit deus hominem puluerem de terra et insufflauit siue inspirauit in faciem eius spiritum uitae, non ait Graecus πνεῦμα, quod solet dici spiritus sanctus, sed πνοὴν, quod nomen in creatura quam in creatore frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam hoc uocabulum non spiritum, sed flatum appellare maluerunt. hoc enim est in Graeco etiam illo loco apud Esaiam, ubi deus dicit: omnem flatum ego feci, omnem animam sine dubitatione significans. quod itaque Graece πνοὴ dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem uel aspirationem, quando etiam dei dicitur, interpretati sunt; πνεῦμα uero numquam nisi spiritum, siue hominis - de quo ait apostolus: quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? - siue pecoris - sicut in Salomonis libro scriptum est: quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram? - siue istum corporeum, qui etiam uentus dicitur, - nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: ignis, grando, nix, glacies spiritus tempestatis - siue iam non creatum, sed creatorem, sicut est de quo dicit dominus in euangelio: accipite spiritum sanctum, eum corporei sui oris flatu significans, et ubi ait: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi ipsa trinitas excellentissime et euidentissime commendata est, et ubi legitur: deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum litterarum locis. in his quippe omnibus testimoniis scripturarum, quantum ad Graecos adtinet, non πνοὴν; uidemus scriptum esse, sed πνεῦμα; quantum autem ad Latinos, non flatum, sed spiritum. quapropter in eo, quod scriptum est: inspirauit, uel si magis proprie dicendum est: insufflauit in faciem eius spiritum uitae, si Graecus non πνοὴν, sicut ibi legitur, sed πνεῦμα posuisset, nec sic esset consequens, ut creatorem spiritum, qui proprie dicitur in trinitate spiritus sanctus, intellegere cogeremur; quandoquidem πνεῦμα, ut dictum est, non solum de creatore, sed etiam de creatura dici solere manifestum est. sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet uitae, nisi illum sanctum spiritum uellet intellegi; et cum dixisset: factus est homo in animam, non adderet uiuentem, nisi animae uitam significaret, quae illi diuinitus inpertitur dono spiritus dei. cum enim uiuat anima, inquiunt, proprio suae uitae modo, quid opus erat addere uiuentem, nisi ut ea uita intellegeretur, quae illi per sanctum spiritum datur? hoc quid est aliud nisi diligenter pro humana suspicione contendere et scripturas sanctas neglegenter adtendere? quid enim magnum erat non ire longius, sed in eodem ipso libro paulo superius legere: producat terra animam uiuentem, quando animalia terrestria cuncta creata sunt? deinde aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro quid magnum erat aduertere quod scriptum est: et omnia, quae habent spiritum uitae et omnis, qui erat super aridam, mortuus est, cum insinuaret omnia quae uiuebant in terra perisse diluuio? si ergo et animam uiuentem et spiritum uitae etiam in pecoribus inuenimus, sicut loqui diuina scriptura consueuit, et cum hoc quoque loco, ubi legitur: omnia quae habent spiritum uitae non Graecus πνεῦμα, sed πνοὴν dixerit: cur non dicimus: quid opus erat ut adderet uiuentem, cum anima nisi uiuat esse non possit? aut quid opus erat ut adderet uitae, cum dixisset spiritum? sed intellegimus animam uiuentem et spiritum uitae scripturam suo more dixisse, cum animalia, id est animata corpora, uellet intellegi, quibus inesset per animam perspicuus iste etiam corporis sensus. in hominis autem conditione obliuiscimur, quemadmodum loqui scriptura consueuerit, cum suo prorsus more locuta sit, quo insinuaret hominem etiam rationali anima accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et terra producentibus, sed deo flante creatam uoluit intellegi, sic tamen factum, ut in corpore animali, quod fit anima in eo uiuente, sicut illa animalia uiueret, de quibus dixit: producat terra animam uiuentem, et quae itidem dixit habuisse in se spiritum uitae; ubi etiam in Graeco non dixit πνεῦμα, sed πνοὴν; non utique spiritum sanctum, sed eorum animam tali exprimens nomine. sed enim dei flatus, inquiunt, dei ore exisse intellegitur, quem si animam crediderimus, consequens erit, ut eiusdem fateamur esse substantiae paremque illius sapientiae, quae dicit: ego ex ore altissimi prodii. non quidem dixit sapientia ore dei efflatam se fuisse, sed ex eius ore prodisse. sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respirando ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus: ita omnipotens deus non de sua natura neque subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse uel insufflasse conuenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia non creatus creatum. uerumtamen ut sciant isti, qui de scripturis loqui uolunt et scripturarum locutiones non aduertunt, non hoc solum dici exire ex ore dei, quod est aequalis eiusdemque naturae, audiant uel legant quod deo dicente scriptum est: quoniam tepidus es et neque calidus neque frigidus, incipiam te reicere ex ore meo. nulla itaque causa est, cur apertissime loquenti resistamus apostolo, ubi ab spiritali corpore corpus animale discernens, id est ab illo in quo futuri sumus hoc in quo nunc sumus, ait: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale; si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. de quibus omnibus apostolicis uerbis superius locuti sumus. corpus igitur animale, in quo primum hominem Adam factum esse dicit apostolus, sic erat factum, non ut mori omnino non posset, sed ut non moreretur, nisi homo peccasset. nam illud, quod spiritu uiuificante spiritale erit et inmortale, mori omnino non poterit, sicut anima creata est inmortalis, quae licet peccato mortua perhibeatur carens quadam uita sua, hoc est dei spiritu, quo etiam sapienter et beate uiuere poterat, tamen propria quadam, licet misera, uita sua non desinit uiuere, quia inmortalis est creata; sicut etiam desertores angeli, licet secundum quendam modum mortui sint peccando, quia fontem uitae deseruerunt, qui deus est, quem potando sapienter et beate poterant uiuere, tamen non sic mori potuerunt, ut omni modo desisterent uiuere atque sentire, quoniam inmortales creati sunt; atque ita in secundam mortem post ultimum praecipitabuntur iudicium, ut nec illic uita careant, quandoquidem etiam sensu, cum in doloribus futuri sunt, non carebunt. sed homines ad dei gratiam pertinentes, ciues sanctorum angelorum in beata uita manentium, ita spiritalibus corporibus induentur, ut neque peccent amplius neque moriantur; ea tamen inmortalitate uestiti, quae, sicut angelorum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente carnis, sed nulla omnino carnali corruptibilitate uel tarditate remanente. sequitur autem quaestio necessario pertractanda et domino deo ueritatis adiuuante soluenda: si libido membrorum inoboedientium ex peccato inoboedientiae in illis primis hominibus, cum illos diuina gratia deseruisset, exorta est - unde in suam nuditatem oculos aperuerunt, id est eam curiosius aduerterunt, et quia inpudens motus uoluntatis arbitrio resistebat, pudenda texerunt - quomodo essent filios propagaturi, si, ut creati fuerant, sine praeuaricatione mansissent? sed quia et liber iste claudendus est nec tanta quaestio in sermonis angustias coartanda, in eum qui sequitur commodiore dispositione differtur.