Caput XXIII: De uerbo domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens iustificatus est adhuc in praeputio constitutus.
Etiam tunc factum est uerbum domini ad Abraham in uisu. qui cum ei protectionem mercedemque promitteret ualde multam, ille de posteritate sollicitus quendam Eliezer uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed sicut stellae caeli; ubi mihi magis uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam conparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum est. nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures uidet. unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. postremo quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter dei gratiam commendandam: credidit Abraham deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad iustitiam. nondum fuerat circumcisus.