• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXVIII: De his, quae ad euangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetauerint.

Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. sed aliquid inde sumendum est et hic ex nostra promissione ponendum. et erit, inquit, in loco quo dictum est eis: non populus meus uos, uocabuntur et ipsi filii dei uiui. hoc testimonium propheticum de uocatione populi gentium, qui prius non pertinebat ad deum, etiam apostoli intellexerunt. et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id ipsum, et ponent sibi principatum unum et adscendent a terra. hoc si adhuc uelimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in id ipsum innitentes et adscendentes agnoscantur a terra. istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum - nam utique isti in suum locum moriendo transibunt - , idem propheta testatur dicens: quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. quis non uideat nunc sic esse Iudaeos? sed quid adiungat, audiamus. et postea, inquit, reuertentur filii Israel et inquirent dominum deum suum et Dauid regem suum, et stupescent in domino et in bonis ipsius in nouissimis diebus. nihil est ista prophetia manifestius, cum Dauid regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit apostolus, ex semine Dauid secundum carnem. praenuntiauit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus. secundum hoc enim nobis dicit apostolus: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: praepara, inquit, te, ut inuoces deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio loco: in illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceciderunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus inuocatum est nomen meum super eos, dicit dominus faciens haec.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy