• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XIX

Caput XXVI: De pace populi alienati a deo, qua utitur ad pietatem populus dei, dum in hoc peregrinus est mundo.

Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: beatus populus, cuius est dominus deus ipsius. miser igitur populus ab isto alienatus deo. diligit tamen etiam ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus dei liberatur, ut apud hanc interim peregrinetur. propter quod et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius atque sublimibus, addens et dicens: ut quietam et tranquillam uitam agamus cum omni pietate et caritate, et propheta Hieremias, cum populo dei ueteri praenuntiaret captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter irent in Babyloniam deo suo etiam ista patientia seruientes monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: quia in eius est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung