• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput IV: De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur.

Dixerit aliquis: ita ne tu ista credis? ego uero ista non credo. nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc inpleat ipsa securitate felicius. quae Varronis sententia expressa, ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis prodesse mendacia.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy