• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput XVI: De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulneratus interiit.

Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quousque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, graui bello Roma concussa est. ideo dicit aequo et modesto iure gestam rempublicam metu premente, non persuadente iustitia. in quo breuissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate. annum quippe suum non conpleuerunt. nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste uulneribus, occisis a se ipso primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio coniurasse cognouerat. quod factum Vergilius posteaquam laudabiliter commemorauit, continuo clementer exhorruit. cum enim dixisset: natosque pater noua bella mouentes ad poenam pulchra pro libertate uocabit, mox deinde exclamauit et ait: infelix, utcumque ferent ea facta minores. quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. et tamquam ad consolandum infelicem subiungit: uincit amor patriae laudumque inmensa cupido. nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit eique potius ipse Tarquinius superuixit, Collatini collegae uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius uocabatur. mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo uocaretur. sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. etiam ne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis reipublicae? etiam ne ad hanc perpetrandam uicit amor patriae laudumque inmensa cupido.? iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. quam iuste populus mores in ciue, non nomen adtendit. quam inpie Brutus collegam primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore. haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in illa republica aequo et modesto iure agitatum est. Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumptus est. ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum atque tartareum, qui consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana respublica.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité