VI.
[1] Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis crede diuinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidelius sororem obserues ueritatis. Si tu tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et naturae et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credas. Illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit, cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec uiuere potes nec mori, propter quam deum neglegis. [2] Cum enim times fieri Christianus, eam conueni. Cur alium colens deum nominat? Cur, cum maledicendo spiritus denotat daemonia pronuntiat? Cur ad caelum contestatur et ad terram detestatur? Cur alibi seruit, alibi uindicem conuenit? Cur de mortuis iudicat? Cur uerba habet Christianorum, quos nec auditos uisosque uult? Cur aut nobis dedit ea uerba, aut accepit a nobis? Cur aut docuit aut didicit? Suspectam habes conuenientiam praedicationis in tanta disconuenientia conuersationis. [3] Vanus es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae uniuersitatem. Non Latinis nec Argiuis solis anima de caelo cadit. Omnium gentium unus homo, uarium nomen est, una anima, uaria uox, unus spiritus, uarius sonus, propria cuique genti loquella, sed loquellae materia communis. [4] Deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii diuini inuocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, et testimonium ubique. [5] Omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutire conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum et testis ueritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. [6] Deum praedicabas et non requirebas, daemonia abominabaris et illa adorabas, iudicium dei appellabas nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecauebas, Christianum nomen sapiebas et Christianum nomen persequebaris.
