9.
Sed ut propositum persequar, Antonius coepta regione pergebat, ferarum tantum uestigia intuens et eremi latam uastitatem. Quid ageret, quo uerteret gradum?
Iam altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras, et dubia adhuc luce haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem ad radicem montis inrepere. Quam secutus oculis et iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, coepit introspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus uisum. Verum ut Scriptura ait, 'perfecta dilectio foras mittit timorem.' Suspenso gradu et anhelitu temperato callidus explorator ingressus est, ac paulatim progrediens saepiusque subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen intuitus, dum auidius properat, offensum pede lapidem in strepitum concitauit; post cuius sonitum beatus Paulus ostium quod patebat occludens sera obfirmauit.
Tunc uero Antonius pro foribus corruens, usque ad sextam et eo amplius horam aditum precabatur dicens: 'Qui sim, unde, cur uenerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum; tamen nisi uidero, non recedam. Qui bestias suscipis, hominem cur repellis? Quaesiui et inueni, pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic, hic moriar ante postes tuos. Certe sepelies uel cadauer.'
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Ad quem responsum paucis ita reddidit heros:
'Nemo sic petit ut minetur, nemo cum lacrimis calumniam facit. Et miraris si non recipiam, cum moriturus adueneris?'
Sic adridens patefecit ingressum. Quo aperto dum in mutuos miscentur amplexus, propriis se salutauere nominibus; gratiae Domino in commune referuntur.
