• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Pauli

14.

Tunc egressus foras et ne modicum quidem cibi sumens per uiam qua uenerat regrediebatur, illum sitiens, illum uidere desiderans, illum oculis ac mente complectens. Timebat enim, quod et euenit, ne se absente debitum Christo spiritum redderet.

Cumque iam dies inluxisset alia et trium horarum spatio iter remaneret, uidit inter angelorum cateruas, inter prophetarum et apostolorum choros, niueo Paulum candore fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem suam procidens sabulum capiti superiaciebat, plorans atque eiulans: 'Cur me, Paule, dimittis? Cur abis insalutatus? Tam tarde notus tam cito recedis?'

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Pauli
Translations of this Work
Leben des hl. Paulus, des ersten Einsiedlers (BKV) Compare
The Life of Paulus the First Hermit Compare
Vie de Saint Paul ermite Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy