Caput XV: De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt.
Quia ergo contemptus est deus iubens, quia creauerat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo atque leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. quisquis huiusmodi damnationem uel nimiam uel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inoboedientia fuit, quanto id, quod praeceptum est, nullius difficultatis fuit. et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio? denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? nam quae hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest uelit? in paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non uolebat, et ideo poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe cognoscimus et diuina scriptura testatur: homo uanitati similis factus est. quis enim enumerat, quam multa quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura omni modo atque ex omnibus partibus oboediret. at enim aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis dei, cui subditi seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non seruiendo molesta sit, quamuis nos deo non seruiendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? neque enim sic ille nostro, ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. quid enim caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? sed quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem. sed dolor carnis tantummodo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne sentiatur. uoluptatem uero praecedit adpetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale uocabulum omnis cupiditatis. nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem ueteres definierunt; quamuis nonnumquam homo, ubi uindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat uel calamum frangat iratus. uerum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, ut nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae auaritia; est libido quomodocumque uincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. sunt multae uariaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam uocabula propria, quaedam uero non habent. quis enim facile dixerit, quid uocetur libido dominandi, quam tamen plurimum ualere in tyrannorum animis etiam ciuilia bella testantur?