• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XLI: De benedictione, quam Iacob in Iudam filium suum promisit.

Igitur propter populum Christianum, in quo dei ciuitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis ceteris occurrit Iudas, quia de tribu Iuda exortus est Christus. ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios benediceret, quemadmodum Iudam prophetice benedixerit, audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda; ex germinatione, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium; adligans ad uitem pullum suum et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. fului oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. exposui haec aduersus Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum ueritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi praedicta est uerbo dormitionis et non necessitas, sed potestas in morte nomine leonis. quam potestatem in euangelio ipse praedicat dicens: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. nemo eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam. sic leo fremuit, sic quod dixit inpleuit. ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius adiunctum est: quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud. ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno uerbo intellegitur, quod ait: ascendisti. quod uero addidit: recumbens dormisti, euangelista exponit, ubi dicit: et inclinato capite tradidit spiritum; aut certe sepultura eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum nullus hominum, sicut prophetae aliquos uel sicut ipse alios, suscitauit, sed sicut a somno ipse surrexit. stola porro eius, quam lauat in uino, id est mundat a peccatis in sanguine suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adiungit: et in sanguine uuae amictum suum, quid est nisi ecclesia? et fului oculi eius a uino spiritales eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: et calix tuus inebrians quam praeclarus est. et dentes eius candidiores lacte, quod potant apud apostolum paruuli, uerba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo. ipse igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec uenirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa stirpe defuerunt. et ipse exspectatio gentium; quod clarius est uidendo quam fit exponendo.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung