• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XLVI: De ortu saluatoris nostri, secundum quod uerbum caro factum est, et de dispersione Iudaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.

Regnante ergo Herode in Iudaea, apud Romanos autem iam mutato reipublicae statu imperante Caesare Augusto et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in Bethleem Iudae, homo manifestus ex homine uirgine, deus occultus ex deo patre. sic enim propheta praedixerat: ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: nobis cum deus. qui ut in se commendaret deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse uisum est, scriptura euangelica continet. quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore adscendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras, quandoquidem ubique non desunt, per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. ceteri uero excaecati sunt, de quibus praedictum est: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributionem et scandalum. obscurentur oculi eorum, ne uideant; et dorsum illorum semper incurua. proinde cum scripturis nostris non credunt, conplentur in eis suae, quas caeci legunt. nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine proferuntur uel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. nobis quidem illae sufficiunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inuiti perhibent eosdem codices habendo atque seruando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaquauersum Christi ecclesia dilatatur. nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge eos in uirtute tua. demonstrauit ergo deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et obpressi, ne obliti legem dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil ualerent. ideo parum fuit, ut diceret: ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam: disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung