• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XI

Caput XX: De eo, quod post discretionem lucis atque tenebrarum dictum est: et uidit deus lucem quia bona est.

Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi dixit deus: fiat lux, et facta est lux, continuo subiunctum est: et uidit deus lucem quia bona est; non posteaquam separauit inter lucem et tenebras et uocauit lucem diem et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris testimonium placiti sui perhibuisse uideretur. nam ubi tenebrae inculpabiles sunt, inter quas et lucem istam his oculis conspicuam luminaria caeli diuidunt, non ante, sed post infertur: et uidit deus quia bonum est. posuit illa, inquit, in firmamento caeli lucere super terram et praeesse diei et nocti et separare inter lucem et tenebras. et uidit deus quia bonum est. utrumque placuit, quia utrumque sine peccato est. ubi autem dixit deus: fiat lux, et facta est lux. et uidit deus lucem quia bona est; et postmodum infertur: et separauit deus inter lucem et tenebras; et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem: non hoc loco additum est: et uidit deus quia bonum est, ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum malum, uitio proprio, non natura. et ideo sola ibi lux placuit conditori; tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae, non tamen fuerant adprobandae.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy