• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXXIX: Quae ratio fecerit, ut Iacob etiam Israel cognominaretur.

Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. hoc autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi euidentissime gerens. nam quod ei praeualuit Iacob, utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superauerat, inpetrauit; ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. interpretatur autem Israel uidens deum, quod erit in fine praemium sanctorum omnium. tetigit porro illi idem angelus ueluti praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. erat itaque unus atque idem Iacob et benedictus et claudus: benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. nam femoris latitudo generis multitudo est. plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: et claudicauerunt a semitis suis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy