• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [PL]
Caput III.

XVIII.

Nec ideo quis putet Christianos iis quae accidunt non vindicari, quod et ipsi videantur accidentium incursione perstringi: poenam de adversis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est; ille moeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cujus vivendi fructus omnis hic capitur, cujus hic solatium omne finitur, cujus caduca et brevis vita hic aliquam dulcedinem computat et voluptatem, quando istinc excesserit, poena jam sola superest ad dolorem. Caeterum nullus iis dolor est de incursione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternimur adversis, nec frangimur [Col. 0558B] nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade aut corporum valetudine mussitamus. Spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus. Per ipsa quae nos cruciant et fatigant, probari et corroborari nos scimus et fidimus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL] Compare
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy