• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XXIII.

[1] Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit materiam, quia terra sit quae facta est ex illa, et erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit, innata et infecta, inuisibilis autem et 'rudis', quia informem et confusam et inconditam uult fuisse materiam. [2] Has quidem opiniones eius singillatim reuincam sed interim uolo sic ei respondere: Putemus his articulis materiam demonstrari; numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat. Fuerit licet materia quantum sibi licet uel potius Hermogeni: potuit et fuisse et tamen nihil deus ex illa fecisse, uel quia non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. 'Sine causa ergo esset', inquis. Non plane adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis sed materiam ipsam potius haeresis fecit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité