• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XII: De miraculis, quae per sanctorum angelorum ministerium deus uerus operatur.

Verum quia tanta et talia geruntur his artibus, ut uniuersum modum humanae facultatis excedant: quid restat, nisi ut ea, quae mirifice tamquam diuinitus praedici uel fieri uidentur nec tamen ad unius dei cultum referuntur, cui simpliciter inhaerere fatentibus quoque Platonicis et per multa testantibus solum beatificum bonum est, malignorum daemonum ludibria et seductoria inpedimenta, quae uera pietate cauenda sunt, prudenter intellegantur? porro autem quaecumque miracula siue per angelos siue quocumque modo ita diuinitus fiunt, ut dei unius, in quo solo beata uita est, cultum religionemque commendent, ea uere ab eis uel per eos, qui nos secundum ueritatem pietatemque diligunt, fieri ipso deo in illis operante credendum est. neque enim audiendi sunt, qui deum inuisibilem uisibilia miracula operari negant, cum ipse etiam secundum ipsos fecerit mundum, quem certe uisibilem negare non possunt. quidquid igitur mirabile fit in hoc mundo, profecto minus est quam totus hic mundus, id est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quae certe deus fecit. sicut autem ipse qui fecit, ita modus quo fecit occultus est et inconprehensibilis homini. quamuis itaque miracula uisibilium naturarum uidendi adsiduitate uiluerint, tamen, cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarissimisque maiora sunt. nam et omni miraculo, quod fit per hominem, maius miraculum est homo. quapropter deus, qui fecit uisibilia caelum et terram, non dedignatur facere uisibilia miracula in caelo uel terra, quibus ad se inuisibilem colendum excitet animam adhuc uisibilibus deditam; ubi uero et quando faciat, incommutabile consilium penes ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt quaecumque futura sunt. nam temporalia mouens temporaliter non mouetur, nec aliter nouit facienda quam facta, nec aliter inuocantes exaudit quam inuocaturos uidet. nam et cum exaudiunt angeli eius, ipse in eis exaudit, tamquam in uero nec manu facto templo suo, sicut in hominibus sanctis suis, eiusque temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité