• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XIV: De uno deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia uniuersa in ipsius prouidentiae potestate consistunt.

Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et domino subderetur. omnia quippe, quae praestare hominibus uel angeli uel homines possunt, in unius esse omnipotentis potestate quisquis diffitetur, insanit. de prouidentia certe Plotinus Platonicus disputat eamque a summo deo, cuius est intellegibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec terrena et ima pertingere flosculorum atque foliorum pulchritudine conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis et incommutabilis simul habens omnia perseuerat. hoc dominus Iesus ibi ostendit, ubi ait: considerate lilia agri, non laborant neque nent. dico autem uobis, quia nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, sicut unum ex eis. quodsi faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit: quanto magis uos, modicae fidei? optime igitur anima humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter exoptat bona infima atque terrena uitae huic transitoriae necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis contemnenda, non tamen nisi ab uno deo expectare consuescit, ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad quem contemptu eorum et ab eis auersione perueniat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité