• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXIV: De uno ueroque principio, quod solum naturam humanam purgat atque renouat.

Nos itaque ita non dicimus duo uel tria principia, cum de deo loquimur, sicut nec duos deos uel tres nobis licitum est dicere quamuis de unoquoque loquentes, uel de patre uel de filio uel de spiritu sancto, etiam singulum quemque deum esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani, eundem esse patrem, qui est et filius, et eundem spiritum sanctum, qui est et pater et filius, sed patrem esse filii patrem, et filium patris filium, et patris et filii spiritum sanctum nec patrem esse nec filium. uerum itaque dictum est non purgari hominem nisi principio, quamuis pluraliter apud eos sint dicta principia. sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de quibus et erubescebat et eas libere redarguere formidabat, noluit intellegere dominum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur. eum quippe in ipsa carne contempsit, quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumpsit, magnum scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam sua ille humilitate deiecit uerus benignusque mediator, in ea se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque hominibus adiutorium deceptorium uelut inmortales mortalibus promiserunt. bonus itaque uerusque mediator ostendit peccatum esse malum, non carnis substantiam uel naturam, quae cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam mortem, quamuis esset poena peccati, quam tamen pro nobis sine peccato ipse persoluit, peccando esse uitandam, sed potius, si facultas datur, pro iustitia perferendam. ideo enim soluere potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro peccato. hunc ille Platonicus non cognouit esse principium; nam cognosceret purgatorium. neque enim caro principium est aut anima humana, sed uerbum per quod facta sunt omnia. non ergo caro per se ipsam mundat, sed per uerbum a quo suscepta est, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nam de carne sua manducanda mystice loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: durus est hic sermo, quis eum potest audire? respondit manentibus ceteris: spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quidquam. principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem. ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium. quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus, nisi ab eo mundaremur atque sanaremur per hoc quod eramus et non eramus. eramus enim homines, sed iusti non eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed iusta, non peccatrix erat. haec est mediatio, qua manus lapsis iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus deus coli iubebatur et hic mediator uenturus promittebatur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité