• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXVIII: De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.

Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui euidentissime dictum est: patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt - quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi - , ex illo deinceps illi coniuges non uocantur in scripturis, sicut antea uocabantur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio uocauimus, quoniam sic iam uocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. cur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. hoc ergo significare intellegendum est Abraham; Abram uero, quod ante uocabatur, interpretatur pater excelsus. de nomine autem mutato Sarrae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem uirtus. unde scriptum est in epistula ad Hebraeos: fide et ipsa Sarra uirtutem accepit ad emissionem seminis. ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. porro si femina ita sit prouectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuuene parere potest, de seniore non potest; quamuis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sarrae de Cettura potuit, quia uiuidam eius inuenit aetatem. hoc ergo est, quod mirum commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. nam si ad omnia, non iam senectus uiui, sed cadauer est mortui. quamuis etiam sic solui soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. sed propterea mihi uidetur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tam diu uiuebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité