• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXIX: De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae dominus indicatur.

Item deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse, quamuis quidam existiment unum in eis fuisse dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis inmutabilis que naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? uerumtamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad dominum singulariter est locutus - sic enim scriptum est: et ecce tres uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te, et cetera - cur non et illud aduertunt, duo ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum inpio in Sodomis perderet? illos autem duos sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter dominum appellet. nam cum eis pluraliter dixisset: ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, in eo quod parceret dominus ipsi. et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: saluam fac animam tuam, ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in monte saluum te fac, ne quando conprehendaris. dixit autem Loth ad illos: oro, domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et quae sequuntur. deinde post haec uerba singulariter illi respondet et dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. unde multo est credibilius, quod est Abraham in tribus et Loth in duobus uiris dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse dominum, sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; atque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis dominum aliquando singulariter appellabant. angelos autem fuisse scriptura testatur, non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: per hanc, inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos. per illos igitur tres uiros, cum rursus filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae. et hic duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité