• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVII

Caput XVII: De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo nono, et de his, quae in psalmo vicensimo primo ad passionem ipsius spectant.

Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam inpudenter negetur. Et ipse quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, et non paenitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quae prophetia quem ad modum impleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt; praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité