• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXXI: Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire. tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, maioris illius reprobati. porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: in monte autem Sion erit salus et erit sanctum; et paulo post in fine ipsius prophetiae: et adscendent, inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit domino regnum. apparet quippe id esse conpletum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, adscenderunt, ut defenderent montem Esau. quomodo defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum dei? quod consequenter expressit addendo: et erit domino regnum. mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. mons uero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset domino regnum. hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat? Naum uero propheta, immo per illum deus: exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis et adnuntiantis pacem. celebra, Iuda, dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non adicient ultra, ut transeant in uetustatem. consummatum est, consumptum est, ablatum est. adscendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione. quis adscenderit ab inferis et insufflauerit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, spiritum sanctum, recolat qui meminit euangelium. ad nouum enim testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innouantur, ut in uetustatem transire non possint. porro per euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam conpletam esse cognoscimus. Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: et respondit dominus ad me et dixit: scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit, sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité