• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XIV: De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum et de iudicio ultimae retributionis.

Post hanc autem commemorationem nouissimae persecutionis breuiter conplectitur totum, quod ultimo iam iudicio diabolus et cum suo principe ciuitas inimica passura est. dicit enim: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. bestiam bene intellegi ipsam inpiam ciuitatem supra diximus. pseudopropheta uero eius aut Antichristus est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locuti sumus. post haec ipsum nouissimum iudicium, quod erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans quomodo sibi fuerit reuelatum: et uidi, inquit, thronum magnum et candidum et sedentem super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est. non ait: uidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab eius facie fugit caelum et terra, quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de uiuis et mortuis iudicatum; sed eum se uidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie fugit caelum et terra, sed postea. peracto quippe iudicio, tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum nouum et terra noua. mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. unde et apostolus dicit: praeterit enim figura huius mundi, uolo uos sine sollicitudine esse. figura ergo praeterit, non natura. cum ergo se Iohannes uidisse dixisset sedentem super thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum et terra. et uidi, inquit, mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est uitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuiusmodi non tacuit: qui est, inquit, uitae uniuscuiusque. ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset siue fecisset. qui liber si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem ualeat aestimare? aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt uniuersae uitae uniuersorum? an tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et uitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. scriptura uero ista unum uolens intellegi: et alius, inquit, liber apertus est. quaedam igitur uis est intellegenda diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala, cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. quae nimirum uis diuina libri nomen accepit. in ea quippe quodammodo legitur, quidquid ea faciente recolitur. ut autem ostendat, qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat: et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant. hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod intermiserat. nunc autem ordinem tenuit, atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod iam dixerat, suo repetiuit loco. cum enim dixisset: et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant, mox addidit quod paulo ante posuerat: et iudicati sunt singuli secundum facta sua. hoc est enim quod supra dixerat: et iudicati sunt mortui secundum facta sua.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité