• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

1.

Faustus dixit: _Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit, et: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi?_p.440,1 Ego vero non solum Moysen de Christo scripsisse velim, sed omnes etiam prophetas Iudaeorum et gentium. Quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et convenientia undique in deum nostrum testimonia carperemus, si quidem esset etiam tum liberum nobis odio manente atque exsecratione superstitionis eorum solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias. Adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamvis sit alienus a Christo, nonnihil tamen videatur scripsisse de Christo. An quisquam hominum non optaverit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel, quamvis nec muscas nec gramen in cibum nec spinas in coronae usurpemus ornatum? p. 440,13 An quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in silvis omnibus poma? Ac si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere, nobis liberum non esset religionis cuiusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? Neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ad redigendos in propriam servitutem, quia nec spiritibus immundis, cum idem Iesum esse filium dei exserte indissimulanterque confiterentur, profuit, ut minime sint nobis exosi. Quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam, ita tamen, ut ipsi hoc minime prosit ad captivandum me in propriam legem, quam nihil videam a paganismo distare. Quapropter nihil omnino est, quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gavisurum spiritum omnem prophetasse de Christo. p. 441,1

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité