• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

5.

An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere: Videbunt vitam suam pendentem, et non credent? Cui vos quidem adicitis in ligno; nam non habet. Sed hoc quoque probare, quod ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. Inter maledictorum enim saeva, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adiecit, futuros eosdem dicens in captivitate hostium suorum finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec vitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a victoribus condonata, quia eadem ex incerto penderet pavens ac sollicita semper sub imminentia gladiorum. p. 443,18 Ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet; quaerenda sunt alia. Nam illud quidem vix crediderim de Christo vos dictum putare maledictum esse omnem, qui pendet in ligno, aut illud aliud interficiendum esse prophetam sive principem populi, qui eos a deo suo vellet avertere aliquidve infringere mandatorum. Quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum, sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetaverit, ut aut malediceret Christo, aut eum iuberet occidi. Si enim spiritum dei habuit, haec de Christo non dixit; si haec de Christo dixit, spiritum dei non habuit. p. 444,3 Neque enim divinus spiritus aut malediceret Christo aut eum iuberet interfici. Ut ergo Moysen ab hoc crimine vindicetis, fateamini necesse est, ne haec quidem eum scripsisse de Christo. Quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare, quod nusquam est. Ita si Christus hoc minime adseveraverit, capitulum illud falsum esse constiterit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité