• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

65.

Inaniter ergo Faustus in se ipsum potius dente sacrilego saeviens sanctam scripturam, quam totus iam mundus merito veneratur, accusat; quae, ut supra dixi, tamquam speculi fidelis nitor, nullius accipit adulandam personam, sed et laudanda et vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat vel legentibus iudicanda proponit, nec solum homines ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimans, verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda et in laudabilibus vituperanda non tacens. Neque enim quia vituperabilis homo erat Saul ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus est oboediens deo, qui hoc fieri prohibuerat, vel quod pythones et ventriloquos de regno suo delevit, p. 661,1 aut quia laudabilis erat David, ideo peccata eius, quae deus quoque arguit per prophetam, vel approbanda vel imitanda sunt, sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adversus accusationes Iudaeorum innocentem dominum iudicavit, nec in Petro laudandum est, quod eundem dominum ter negavit, vel unde ab ipso satanas appellatus est, quod non sapiendo, quae dei sunt, eum voluit a passione, hoc est a nostra salute revocare; paulo ante ergo dictus beatus, paulo post dictus est satanas. Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus eius et martyrii corona testatur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité