• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

4.

Illa vero iam ne audire quidem vos velle credo ex testamento vetere, nedum admittere, - id est soceros dormire cum nuribus tamquam Iudas; - patres cum filiabus tamquam Loth; - prophetas cum fornicibus tamquam Osee; - maritos uxorum suarum noctes amatoribus vendere tamquam Abraham; - duabus germanis sororibus unum misceri maritum tamquam Iacob ; - rectores populi et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis tamquam David et Salomon ; p. 763,15 - aut illud item, quod lege uxoria cautum in deuteronomio est : debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere et eundem (eandem codd.) subolem ex eadem in locum suscitare fratris, quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud maiores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut idem accersitum eum censoria gravitate coerceant ; qui si pernegaverit et apud eos, non ferat inpune, sed excalciatus dextri pedis calciamento a praedicta muliere caedatur in faciem et consputus ac maledictus recedat habiturus hoc opprobrium sempiternum in progeniem suam. p. 764,1 Haec igitur atque alia huiusmodi sunt testamenti veteris et exempla et iura ; quae si bona sunt, cur non imitamini ? Si mala, cur non damnatis auctorem, id est testamentum ipsum vetus ? Aut si falsa haec et tamquam nos de novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in testamento novo, quod vos non servatis in vetere!

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité