• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Liber primus

3.

Augustinus respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis; nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus.

Nam quod semum est, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo ?

Si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est?

Sicut ad quosdam imperfectos loquens apostolus ait:gaudens et videns vestram conversationem et id quod deest fidei vestrae in Christo. p. 252,22

Cernebat utique quandam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: dei aedificatio estis, et in ea cernebat utrumque: et unde gauderet et unde satageret.

Gaudebat ex eo quod iam aedificatum videbat, satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate insectamini.

Sed siqui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus propter id quod eorum fidei deest respondere non possint, non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt.

Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere, ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. p. 253,10

Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi, quemadmodum soleatis vituperare deum qui homini praeceptum in paradiso dedit, et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos aperuit?

Puto iustum esse, ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum tu potius agnoscas parentem tuum; nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité