15.
Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? Numquidnam, ille inquit, vos ab Alypio dissentitis? Cui ego: Non dubito, inquam, quin si adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. Non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus ille videretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos nolle invenire veritatem, aut eum qui beatus non sit esse sapientem: nam his tribus, quasi melle, farre, atque nucleis, illud quod metuis gustare, confectum est. Illene, inquit, huic tam parvae puerorum illecebrae cederet, Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc nescio quid breve aut obruetur, aut pertrahetur? Quasi vero, inquam, longum aliquid nos quaeramus, praesertim adversus Alypium: nam non mediocriter parva ista esse fortia et utilia, satis sibi ipse de suo corpore argumentaretur. Tu autem qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas? Utrum beatum non esse, qui quod vult non habet? an illos negas velle habere inventam veritatem, quam vehementer inquirunt? an videtur tibi quisquam sapiens non beatus? Prorsus beatus est, inquit, qui quod vult non habet, quasi stomachanter arridens. Quod cum juberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel praeceperam ut nullum verbum praeter litteras funderetur. Ita adolescentem inter verecundiam atque constantiam exagitatum tenebam.
