24.
Augustinus: Bene tu quidem hoc modo adversus illum esses paratus: verumtamen mihi quid respondebis, utrum homo nomen sit requirenti?
Adeodatus: Quid, nisi esse nomen?
Augustinus: Quid? cum te video, num nomen video?
Adeodatus: Non.
Augustinus: Visne igitur dicam quod sequitur?
Adeodatus: Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio, me hominem non esse, qui nomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Jam enim plancuerat, ex ea re quae significaretur, aut assentiri, aut negare quod dicitur.
Augustinus: At mihi videtur non te frustra in hanc responsionem decidisse; nam vigilantiam tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis evicit: nam si quaererem quid esset homo, responderes fortasse, Animal; si autem quaererem quae pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi, Nomen: quamobrem cum homo et nomen, et animal esse inveniatur, illud dicitur ex ea parte qua signum est, hoc ex parte rei quam significat. Qui ergo quaerit utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse respondeam: satis enim significat ex ea parte se velle audire, qua signum est. Si autem quaerit utrum animal sit, multo proclivius annuam: quoniam si tacens et nomen et animal, tantum quid esset homo requireret, placita illa loquendi regula ad id quod duabus syllabis significatur, animus curreret; neque quidquam responderetur nisi animal, vel etiam tota definitio diceretur, id est animal rationale mortale: an tibi non videtur?
Adeodatus: Prorsus videtur: sed cum esse nomen concesserimus, quomodo illam conclusionem nimis contumeliosam evitabimus, qua nos homines non esse conficitur?
Augustinus: Quomodo putas, nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti assentiebamur? Aut si ex ea parte illam se fatetur inferre, nullo modo est formidanda: quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas non esse me confiteri?
Adeodatus: Nihil est verius. Cur ergo animum offendit, cum dicitur, Non es igitur homo; cum secundum illa concessa, nihil verius dici potuerit?
Augustinus: Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simul atque ista verba sonuerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum valet, ut auditis signis ad res significatas feratur intentio.
Adeodatus: Accipio quod dicis.
