Caput II: Quo tempore sit inpleta promissio dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.
In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: uade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnum, aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti coepit his uerbis: et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstrauimus. erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem atque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicium inpleta fuerat promissio dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur inplendum. inpletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt, sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa dei promissio conpleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si domini dei sui legibus oboediret. sed quoniam deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat inpleturus.
