• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXV: De Agar ancilla Sarrae, quam eadem Sarra Abrahae uoluit esse concubinam.

Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae. usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret suum, et eo iure, quo dicit apostolus: similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. nulla est hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret, etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugii pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem illius inpleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. ait enim: ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quomodo tibi placuerit. o uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité