• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XXII: Qualis futura sit egressio sanctorum ad uidendas poenas malorum.

Sed quomodo egredientur boni ad uidendas poenas malorum? numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? absit; sed egredientur per scientiam. hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros. propter quod et dominus ea loca tenebras exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo dicitur seruo bono: intra in gaudium domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio domini nescient; qui uero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. ideo dictum est: egredientur, quia eos etiam qui foris ab eis erunt utique non latebunt. si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus, quomodo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum deus erit omnia in omnibus? stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen in nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per hunc Esaiam dictum est: nomen aeternum dabo eis. erit eis et mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus in illa lumina noua ac sempiterna transibunt. in poenis autem malorum et inexstinguibilis ignis et uiuacissimus uermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse credibilius uidetur. sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. de iudicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc uolumen inplere suscepimus; de ipsis uero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité