X
[1] Ita cum idcirco proponis deorum saecularium commenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui uindices, ipse tibi iam praescribis non habendum in communione usus apud nos quod non inueniatur in Dei rebus. Quid enim tam indignum Deo quam quod dignum idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? [2] Nam et mortuorum est ita coronari, quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re, cuius careant sensu, atque si abuti eo uellent, si sensu non carerent. Nulla uero distantia est abutendi, cum ueritas cessat utendi: cessante natura sentiendi qua uult, quis abutatur, cum non habeat qua utatur? [3] Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem. Nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt, sed uacant totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis, uiuum plane, quantum in daemoniis ad quae pertinet superstitio. "Idola nationum, inquit Dauid, argentum et aurum: oculos habent, nec uident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectabunt." [4] Per haec enim floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda mundis; ita et immunda omnia immundis. Nihil autem immundius idolis. — Ceterum substantiae mundae, ut Dei res, et hac sua condicione communes usui. — Sed et ipsius usus administratio interest. [5] Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non eodem ritu, nec eodem habitu, nec eodem apparatu, quo agitur apud idola. Si enim uerbo nudo conditio polluitur, — ut apostolus docet: "Si quis autem dixerit: hoc idolothytum est, ne contigeris", — multo magis, cum saltitaueris habitu et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur. Ita et corona idolothytum efficitur. [6] Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo uel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus non inuenitur. Propterea apostolus clamat: "Fugite idololatriam!" Omnem utique et totam. [7] Recogita siluam et quantae latitant spinae. Nihil dandum idolo; sic nec sumendum ab idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu uideri? Quae communio Christo et Beliae? Et ideo fugite. Longum enim diuortium mandat ab idololatria. In nullo proxime agendum: draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet. [8] Altius Iohannes: "Filioli, inquit, custodite uos ab idolis!"; non iam ab idololatria quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum. Indignum enim ut imago Dei uiui imago idoli et mortui fias. Vsque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis usu idolis uindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non refertur, magis magisque illorum deputatur in quorum et anti quitatibus et sollemnitatibus et officiis conuenitur. [9] Ipsae denique fores et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem differentium rationalium et inrationalium eis occurrentem, qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum occasione defendunt. [10] Ad hanc itaque partem causas iam ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas, immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo posset habitus huiusmodi quoque communioni uindicari, sicut et quidam quorum exempla nobis obiectantur.
