• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De corona militis

XII

[1] Sed et de corona prius dicamus. Laurea ista Apollini uel Libero sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum. Sic docet Claudius, [2] cum et myrto ait milites redimiri solere: Veneris enim myrtus, matris Aeneadarum, etiam amiculae Martis, per Iliam et Romulos Romanae. Sed ego Venerem non credo ex hac parte cum Marte Romanam, qua pelicis dolor est. Cum et olea militia coronatur, ad Mineruam est idololatria, armorum aeque deam, sed et pace cum Neptuno inita ex hac arbore coronatam. In his erit serti militaris superstitio, ubique polluta et polluens omnia. Quae iam polluantur et causis. [3] Ecce annua uotorum nuncupatio: quid uidetur? Prima in principiis, secunda in capitoliis. Accipe, post loca, et uerba: "Tunc tibi, Iuppiter, bouem cornibus auro decoratis uouemus esse futurum." Cuius sententiae uox est? Vtique negationis. Etiam si tacet illic christianus ore, coronatus capite respondit. Eadem laurea in donatiui dispensationem denuntiatur. Plane non gratuita [4] idololatria, aliquibus aureis uenditans Christum, ut argenteis Iudas. Hoc erit "Non potestis Deo seruire et mammonae", mammonae manum tradere et Deo absistere? Hoc erit "Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae Dei Deo", nec hominem Deo reddere et denarium Caesari auferre? Triumphi laurea foliis struitur an cadaueribus? lemniscis ornatur an bustis? unguentis delibuitur an lacrimis coniugum et matrum? Fortasse quorundam et christianorum: et apud barbaros enim Christus. [5] Qui hanc portauerit in capite causam, nonne et ipse pugnauit? Est et alia militia, regiarum familiarum. Nam et castrenses appellantur, munificae et ipsae sollemnium Caesarianorum. Sed et tu proinde miles ac seruus alterius, et si duorum, Dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te Deo debes, etiam in communibus, credo, potiori.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De corona militis
Traductions de cette œuvre
De la couronne du soldat Comparer
The Chaplet Comparer
Vom Kranze des Soldaten (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - De Corona

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité