V.
[1] Haec testimonia animae quanto uera, tanto simplicia, quanto simplicia, tanto uulgaria, quanto uulgaria, tanto communia, quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto diuina. Non puto cuiquam friuola et ridicula uideri posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. [2] Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis uatem, in ominibus augurem, in euentibus prospicem. Mirum, si a deo data homini nouit diuinare? Tam mirum, si eum, a quo data est, nouit. Etiam circumuenta ab aduersario meminit sui auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et aduersarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis dedit nosse? [3] Sed qui eiusmodi eruptiones animae non putauit doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diuentilatis in uulgus opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi uitium corroboratum taliter sermocinandi. [4] Certe prior anima quam littera et prior sermo quam liber et prior sensus quam stilus et prior homo ipse quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est ante litteraturam et diuulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus homines uixisse? Nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur? [5] Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset. [6] Et unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquellae disseminare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum diuinae scripturae, quae penes nos uel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris, quarum uel modica tantum aetate aliqua, antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam , et si haec eloquia de litteris usurpauit anima, utique de nostris credendum erit, non de uestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum, etsi de uestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque de nostris sumsisse et tradidisse contigit uobis. [7] Quod cum ita sit, uon multum refert, a deo formata sit animae conscientia an litteris dei. Quid igitur uis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?
