VII
[1] Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignore, qua Deum naturae de proximo colentes, atque ita uelut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant, quae nostro priuatim capiti coronamentis, et quidem omnibus interdicunt. [2] Nam et urguemur a communione naturalis disciplinae conuerti ad proprietatem christianam totam iam defendendam per ceteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae uidentur ut aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signauit, ut ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem quia euaserint naturae praescriptionem. Video igitur et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. [3] Litterae ad hoc saeculares necessariae. De suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo, sufficient. Si fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde Pandora. Nobis uero Moyses, propheticus, non poeticus pastor, principem feminam Euam facilius pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed ut de mendacio erubescenda est coronae origo, iam nunc et de ueritatibus suis. [4] Certe enim ceteros fuisse constat auctores rei uel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Iouem Diodorus post deuictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum. Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, ac post Liberi munus, postea sidus. Iunoni uitem Callimachus induxit. Ita et Argi signum eius palmite redimitum, subiecto pedibus corio leonino, insultantem ostentat nouercam de exuuiis utriusque priuigni. Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc apium. [5] Habes tragoediam Cerberi, habes Pindarum atque Callimachum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphico dracone lauream induisse, qua supplicem. Erant enim supplices coronati apud ueteres. Liberum, eundem apud Aegyptios Osirim, Harpocration industria ederatum argumentatur, quod ederae naturae sit cerebrum ab heluco defensare. Sed et alias Liberum principem coronae, plane laureae in qua ex Indis triumphauit, etiam uulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam. [6] Si et Leonis Aegyptii scripta euoluas, prima Isis repertas spicas capite circumtulit, rem magis uentris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. [7] Nam est illic de coronis liber, et origines et causas et species et sollemnitates earum ita edisserens ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum caespitem aut palmitem non alicuius capiti inuenias consecratum: quo satis instruamur quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit. [8] Si enim mendacium diuinitatis diabolus operatur, in hac etiam specie a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat, in quibus id mendacium diuinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines Dei ueri quod agentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum est, quoque iam tunc idolis latriae initiabantur ab idolis et in idolis adhuc uiuis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam, quae idolis ab aliis fiunt ad daemonas pertinent. [9] Porro si quae alii idolis faciunt ad daemonas pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt, cum aduiuerent? Ipsi scilicet sibi procurauerunt daemones, per eos in quibus esurierant ante quod procurauerunt.
