29.
Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione convenit? Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. Quid est ergo, inquam, egere? Sapientiam, inquit, non habere. Quid est, inquam, sapientiam non habere? Hic cum taceret, nonne hoc est, inquam, habere stultitiam? Hoc, inquit. Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem, quam stultitiam; ex quo jam necesse est egestatem alio verbo nominari, quando stultitia nominatur. Quanquam nescio quomodo dicamus, Habet egestatem, aut, habet stultitiam. Tale est enim ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras: quod nihil est aliud quam lumen non habere. Non enim tenebrae quasi veniunt aut recedunt; sed carere lumine hoc ipsum est jam tenebrosum esse, ut carere veste hoc est esse nudum. Non enim veste accedente veluti aliqua res mobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim verbum est non habendi. Quamobrem, ut quod volo explicem sicut possum, ita dicitur, Habet egestatem; quasi dicatur, Habet non habere. Itaque, si stultitiam ipsam veram et certam egestatem esse monstratum est, vide jam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit. Dubitabatur enim inter nos, utrum cum appellaremus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. Dedimus autem rationem, recte stultitiam vocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus miser, et omnis miser stultus est; ita necesse est non solum omnem qui egeat miserum, sed etiam omnem qui miser sit egentem esse fateamur. At si ex eo quod et omnis stultus miser est, et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam; cur non ex eo quod et quisquis eget miser, et quisquis miser est egeat, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus? [P. 0974]
