• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De beata vita (PL)
CAPUT IV.

30.

Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud jam, inquam, sequitur, ut videamus quis non egeat; is enim erit sapiens et beatus. Egestas autem stultitia est, egestatisque nomen: hoc autem verbum sterilitatem quamdam et inopiam solet significare. Attendite, quaeso, altius, quanta cura priscorum hominum, sive omnia, sive quod manifestum est, quaedam verba creata sunt, earum rerum maxime quarum erat notitia pernecessaria. Jam enim conceditis omnem stultum egere, et omnem qui egeat stultum esse: credo vos etiam concedere animum stultum esse vitiosum, omniaque animi vitia uno stultitiae nomine includi. Primo autem die hujus disputationis nostrae nequitiam dixeramus esse ab eo dictam quod nec quidquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. Ergo in iis duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo videntur eminere, esse et non esse. Egestati autem de qua quaestio est, quid putamus esse contrarium? Hic cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit Trygetius, divitias; video his paupertatem esse contrariam. Est quidem, inquam, vicinum. Nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solent. Tamen aliud verbum inveniendum est, ne meliori parti desit unum vocabulum, ut cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur divitiarum nomen. Nihil enim absurdius quam ut hic sit egestas vocabuli, ubi est contraria pars egestati. Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, videtur mihi recte opponi egestati.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De beata vita (PL)
Traductions de cette œuvre
De la vie bienheureuse Comparer
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité