31.
Postea, inquam, de verbo quaeremus fortasse diligentius. Non enim hoc curandum est in inquisitione veritatis. Quamvis enim Sallustius lectissimus pensator verborum, egestati opposuerit opulentiam ( Sallustius, de Bello Catilin. ); tamen accipio istam plenitudinem. Non enim hic grammaticorum formidine laborabimus, aut metuendum est ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur verbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt. Ubi cum arrisissent: Ergo, quia mentes vestras, inquam, cum intenti estis in Deum, velut quaedam oracula non contemnere statui, videamus quid sibi velit hoc nomen; nam nullum accommodatius esse arbitror veritati. Plenitudo igitur et egestas contraria sunt: at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse. Et si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. Merito etiam virtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: Ut volet quisque accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem esse maximam judico (Orat. pro Dejotaro ). Prorsus doctissime ac decentissime: consideravit enim frugem, id est illud quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed propter vulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parcimonia dici solet, duobus consequentibus quid senserit, illustravit, subjiciendo modestiam [P. 0975] et temperantiam: et haec duo verba diligentius attendamus.
