15.
Augustinus: Nihilne te movet, ne quis existat qui nostram istam rationem labefactet dicendo, Apostolo non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quamobrem fundamentum persuasionis hujus non tam esse firmum quam putamus: fieri enim posse ut Paulus, quanquam vixerit praeceperitque rectissime, minus tamen recte locutus sit, cum ait, Est in illo erat; praesertim cum se ipse imperitum sermone fateatur? 1 quo tandem modo istum refellendum arbitraris?
Adeodatus: Nihil habeo quod contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cujus auctoritate potius id quod cupis efficias.
Augustinus: Minus enim tibi videtur idonea, remotis auctoritatibus, ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid, et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari; si nominari, nomine utique nominari: quod in diversis linguis facillime judicatur. Quis enim non videat, si quaeras quid Graeci nominent quod nos nominamus, Quis, responderi, τίς· quid Graeci nominent quod nos nominamus, Volo, responderi, θέλω· quid Graeci nominent quod nos nominamus, Bene, responderi, καλῶς· quid Graeci nominent quod nos nominamus, Scriptum, responderi, τὸ γεγραμμένον· quid Graeci nominent quod nos nominamus, Et, responderi, καὶ· quid Graeci nominent quod nos nominamus, Ab, responderi, ἀπὸ· quid Graeci nominent quod nos nominamus, Heu, responderi, οἴ· atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumeravi, recte loqui eum qui sic interroget: quod, nisi nomina essent, fieri non posset? Hac ergo ratione Paulum apostolum recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est quaerere cujus persona sententia nostra fulciatur? [P. 1204]
II Cor. XI, 6. ↩
