XXXII. AD METEMPSYCHOSIS ET METENSOMATOSIS.
[1] Sed enim Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et piscis fui, inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in illo finita est metensomatosis, ut aestiua cena post assum. [2] Perinde igitur et hic dimicemus necesse est aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus et homines ex bestiis reuoluentem. Viderint thamni, licebit et lapathi, ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis substantiis censetur. [3] Siue enim ignis anima, siue aqua, siue sanguis, siue spiritus, siue aer, siue lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia; igni quidem ea quae rigent, colubros stelliones salamandras, etiam quaecumque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet; perinde contraria aquae illa quae arida et exsuccida: denique siccitatibus gaudent lucustae papiliunculi chamaeleontes; item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et maiorem piscium censuum; spiritui uero contraria quae spirare non uidentur, carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas et hoc genus minutalia; item aeri contraria quae sernper subterraneum et subaquaneum uiuentia carent haustu eius (res magis quam nomina noueris); item contraria lumini quae caeca in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas uesperugines noctuas. Haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. [4] Ceterum si et atomos Epicuri tenerem et numeros Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis opponerem. Contendo enim ex quacumque substantia supra dicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantiui status diuersitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. [5] Nam et sedes alias humana anima sortita est et uictus et instructus et sensus et affectus et concubitus et fetus, item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et uitae modos et exitus mortis. [6] Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla? Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquilinioram [uermium], etiam uenena ruminabit, si in capram transierit uel in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et humanam, sui utique memor, in urso et leone? Sic et cetera ad incongruentiam rediges. Ne singulis perorandis immoremur, ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus? Necesse est enim et corpus omne anima compleri et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? Quomodo item obducetur in culice? Si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. [7] Et ideo adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et uitam eorum contrariam humanae uitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? Enimuero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit; et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae, si demutabitur, non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in suo statu permanendo pateretur. [8] Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus: assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae ex acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae, siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura uero potest esse communis. [9] Suscipe exemplum. Substantia est lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri natura substantiae est. Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia earum, substantiua non pariant. Sic et, si saeua bestia uel proba uocetur homo, sed non eadem anima: nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non ipsam. [10] Sic et diuina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc modo notasset et ipse, si pecudem de substantia nosset.
