• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De pudicitia De Pudicitia

VII.

[1] A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a Domino requisita et humeris eius reuecta. Procedant ipsae picturae calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet. [2] Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae prouocantur [id est ad ea quae prouocant]. Prouocauit, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum et cum illis de uictu communicantem indignati mussitabant. [3] Ad hoc Dominum pecudis perditae restitutionem, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non [de] Christiano, qui adhuc nemo? Aut quale est, ut Dominus quasi cauillator responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet, de futura laboret? [4] Sed « ouis proprie Christianus et grex Domini ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit. » [5] Ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis Dominum, sed ad tuam praesumptionem? Et tamen ita eam uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in Christianum existimas conuenire. [6] Dic mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est? Nonne uniuersarum gentium idem Deus et Dominus et pastor est? Quis magis perit a Deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis magis requiritur a Deo quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? [7] Denique antecedit hic ordo in ethnicis ; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a Deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius.

[8] At tu, opinor, hoc uelis, ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel de armario. Sic etsi [ethnicorum] reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam et beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. [9] Aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit igitur illos in parabola, etsi non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam.

[10] Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia prouocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad Dei uerbum. [11] Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris inuenitur, quam Christiano, qui iam in Dei luce est. [12] Denique et oui et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur post fidem perditum, et iterata amissione eorum et restitutione tractaretur. [13] Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diuersae partis praesumptionem. Condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. [14] Licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ouis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita licet dici perisse, quod saluum est. [15] Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia saecularis sollemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis in uerbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. [16] Ob tale quid extra gregem datus est uel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque reuocari. Quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit.

[17] Bene interpretaberis parabolam uiuentem adhuc reuocans peccatorem. Moechum uero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiabit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum pecus reuocat? [18] Denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est uox : Pastores, ecce lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non conuertistis, quod periit non requisistis. [19] Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint? Plane ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi — neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur — non, ut perditae in mortem et comestae resumantur.

[20] Iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum Dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. [21] Moechiae uero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo [lumine], sed totius solis lancea opus est. [22] Simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur nec illic manet nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum nec congratulationem aduocat uicinarum sed contristationem proximarum fraternitatum. [23] Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ouis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt, propter quod in Christianum de diuersa parte coguntur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Pudicitia
Übersetzungen dieses Werks
De la pudicité vergleichen
On Modesty vergleichen
Über die Ehrbarkeit (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Modesty

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung