Caput XXIV: De Sullanis actibus, quorum se daemones ostentauerint adiutores.
Sulla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione quaererentur, cum primum ad urbem contra Marium castra mouisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, dis iuuantibus inpleuisset. ecce non discesserant adytis atque aris relictis di, quando de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Sullae correctione curabant. promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est. ac postea molienti redire in urbem et suas amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rempublicam non sine multo sanguine. tum percontatus Sulla, quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica uictoria ab eodem mandata pertulerat. quid hic responderi potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curauerit Sullam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rempublicam? nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio dei. deinde cum uenisset Tarentum Sulla atque ibi sacrificasset, uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. postea paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando clamauit: a Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sulla. deinde adiecit arsurum esse Capitolium. hoc cum dixisset, continuo egressus e castris postero die concitatior reuersus est et Capitolium arsisse clamauit. arserat autem reuera Capitolium. quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit et celerrime nuntiare. illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphemant saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem. clamauit homo uaticinando: uictoria tua est, Sulla, atque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit: ab sceleribus parce, Sulla, quae illic uictor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria potius atque ipsi Sullae grauiter noxia mala futura monstrarent. neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. haec illi di uere tristia uereque lugenda non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio uel uaticinio praenuntiabant. magis enim timebant ne corrigeretur quam ne uinceretur. immo satis agebant, ut uictor ciuium gloriosus uictus atque captiuus nefandis uitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subderetur.
