Caput XI: De scaenicis apud Graecos in reipublicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur.
Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos existimarunt, siquidem, quod in eo quoque de republica libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, uir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitauisset, rempublicam capessiuit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. non enim consentaneum putabatur, cum easdem artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos uiderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero deputare. haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis omnino congruenter, qui nec uitam ciuium lacerandam linguis poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant deorum uitam eisdem ipsis dis uolentibus et libentibus carpi, et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae numinibus quibus subditi erant grata esse cognouerant, non solum minime spernendos in ciuitate, uerum etiam maxime honorandos putarunt. quid enim causae reperire possent, cur sacerdotes honorarent, quia per eos uictimas dis acceptabiles offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam uoluptatem siue honorem dis exhiberi petentibus et, nisi fieret, irascentibus eorum admonitione didicerant? cum praesertim Labeo, quem huiuscemodi rerum peritissimum praedicant, numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diuersitate distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus adserat, bonos autem obsequiis laetis atque iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuiuia lectisternia. quod totum quale sit, postea, si deus iuuerit, diligentius disseremus. nunc ad rem praesentem quod adtinet, siue omnibus omnia tamquam bonis permixte tribuantur - neque enim esse decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, omnes sint mali - siue certa discretione, sicut Labeoni uisum est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos uictimae ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne uel omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, uel, quod est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis amantur, facere conuincantur iniuriam.
