• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber II

Caput XXV: Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi diuinam exempli sui interponunt auctoritatem.

Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare uisi sunt. namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. quae pugna ubi destitit, uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. si ergo ueraciter inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo nullum nefas admittere uiderentur? iam enim coeperant bella ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. iam multos mouerat, quod miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius humanum scelus diuino excusaretur exemplo. hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia theatricis canticis atque fabularum actionibus celebrata et quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes. haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus ciuium Romanam rempublicam iam antea perditam fuisse nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro illa republica, ne periret; immo eosdem mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. quam non ideo tunc perisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia discessere omnes adytis arisque relictis di, uelut amici uirtutibus, cum uitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutores que proeliorum iactare et commendare gestiebant, conuincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung