• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Lactance (250-325) De mortibus persecutorum

29.

[1] Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus [est], profectus ‹est› ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo rei publicae statu [et] cum eo disputaret, re autem vera, ut illum per occasionem reconciliationis occideret ac regnum eius teneret exclusus a suo. [2] Quo cumque venisset, aderat ibi Diocles a genere nuper accitus, ut quod ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Severi locum. Itaque fit utroque praesente. Sic uno tempore sex fuerunt. [3] Qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam moliebatur: Redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumveniret, et ut posset fallere, deponit regiam vestem. Francorum gens in armis erat. [4] Persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret. Paucis militibus posse barbaros debellari , ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob militum paucitatem. [5] Credit adulescens ut perito ac seni, paret ut soce ro: proficiscitur relicta militum parte maiore. Ille paucis diebus expectatis cum iam Constantinum aestimaret intrasse fines barbarorum, repente purpuram sumit, thesauros invadit, donat ut solet large; fingit de Constantino quae in ipsum protinus recciderunt. [6] Imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. Admirabili celeritate cum exercitu revolat. Opprimitur homo ex improviso, nondum satis instructus, milites ad imperatorem suum redeunt. [7] Occupaverat Massiliam et portas observaverat. Accedit propius imperator et in muro adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat quid sibi voluisset, quod ei defuisset, cur faceret quod ipsum praecipue non deceret. Ille vero ingerebat maledicta de muris. [8] Tum subito a tergo eius portae reserantur, milites recipiuntur. Attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius, socer perfidus. Audit scelera quae fecit, detrahitur ei vestis et increpito vita donatur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De mortibus persecutorum
Traductions de cette œuvre
De la mort des persécuteurs de l'église Comparer
Of the Manner in Which the Persecutors Died Comparer
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité