Caput I: Veram beatitudinem siue angelis siue hominibus per unum deum tribui etiam Platonicos definisse; sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum deo, an etiam sibi sacrificari uelint, esse quaerendum.
Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. qui autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnae que controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere atque discutere et longum est et non necessarium. si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis dis religione sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculari memoriam. elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines adpetunt, id est uitam beatam, quemquam isti adsecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis deus, puritate casti amoris adhaeserit. sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati errorique populorum siue, ut ait apostolus, euanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc uidendum ac disserendum est, quantum deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam uel bonos daemones uel nobis cum angelos nominant, quomodo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus. hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid uelim dicere. λατρεία quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt seruitutem. sed ea seruitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus seruos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; λατρεία uero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad colendum deum. proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli deo deberi uidetur. dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica uel recordatione uel praesentia frequentamus. nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae uocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni, qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor: urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni. ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. hinc et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. ac per hoc cultum quidem non deberi nisi deo propria quadam notione uerbi huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus deo debitus non potest. nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed dei cultum significare uideatur - unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece θρησκεία dicitur - , tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis atque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri. pietas quoque proprie dei cultus intellegi solet, quam Graeci εὐσέβεια uocant. haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. more autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec fieri praecipue mandat deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel prae sacrificiis placere testatur. ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσέβεια uocant, quamuis εὐσέβεια pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσέβεια, quod ex bono cultu, sed θεοσέβεια, quod ex dei cultu conpositum resonat, dicere maluerunt. utrumlibet autem horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. quae itaque λατρεία Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus deum; uel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga deum; uel quam illi εὐσέβεια, nos uero non uno uerbo exprimere, sed dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum deo deberi dicimus, qui uerus est deus facitque suos cultores deos. quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi utique non sunt. si autem amant et beatos uolunt, profecto inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos?