XIV.
[1] Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse quasi nactus bonum materiae -- quamquam et hoc turpe sit ----, certe cum ex eadem etiam mala profert, uel haec utique non de suo arbitrio proferendo seruit materiae aliud non habens facere quam ex malo proferre, inuitus utique, qua bonus, ex necessitate, ut inuitus, et ex seruitute, ut ex necessitate. [2] Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala an ex uoluntate? Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex uoluntate, si ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de nihilo fecisset nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum magis decuit; magis autem eum decuit ex uoluntate fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam seruum; quaecumque potestas ei quam pusillitas competit. [3] Sic et, si[c] concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, dominum uero, si quid boni edidit, sua uirtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum, quod materia scilicet non habuit; dehinc, si non ex materia, iam ergo ex deo factum; si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum, hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.
